- SALISSATORES
- SALISSATORESMagorum quoddam genus, qui, dum eis membrorum quaecumque partes salirent, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significari, praedicebant; Isidor. l. 8. c. 9. Hinc Salissatio, ipsa hoc pacto divinandi ratio, cum ex palpitatione cordis, vel oculorum aut musculi alicuius, futura augurabantur. Unde apud Poetam, salit aliquid, in laeva parte mamillae: et apud Theotritum Idyllio 3.Α῞λλε ται ὀφθαλμός μοι ὀ δεξιὸς.Salit oculus mihi dexter.Quod omen non minus auspicatum erat, quam βόμβος seu tinnitus autis dextrae. Graec. παλμικὸν ὀιώνισμα, quô titulô librum suum insignivit Melampus, Ptolemaeo Philadelpho inscriptum, et Posidonius, apud Suidam. Vide Ios. Scaligerum Ausonian. lect. l. 1. c. 16. Dempster. in Rosinum l. 3. c. 8. 9. 11. etc. Sed et in Extispicina vox usitata. Statius Theb. l. 8. v. 178.------ caecis saliat quod Numen in extis.I. e. vaticinatio Numinis, quae in salientibus extis deprehendatur, exponente Barthio t qui ex Lutatio, quoddam in extis signum, Deum appellatum esse, quoque adnotat ad l. 5. v. 175. Illud vero, salire in laeva parte mamillae, aliquando etiam de naturali motu ac palpitatione cordis simpliciter intelligitur, Unde Barthius idem verba Iuvenalis Sat. 7. v. 159.------ ------ Laeva in parte mamillaeNil salit Arcadico iuveni ------interpretatur, cor non habet, ad Statium l. 1. Sylv. 2. v. 210. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.